- CANDERE
- CANDEREproprium est ignis, unde a luce ignea candori nomen. Quin λευκὸν album fit, ἀπὸ τȏυ λεὐςςειν, quod videre est, quia color est maxime conspicuus. Inde in Hesychio, λευκὰ, φαιδρὰ, λαμπρὰ. Item λευκανςθίζοντα, λάμποντα. Rursus, λευκὸν, τὸ λαμπρὸν. Ita ut λευκὰ alba dici possint, quaecumque infigniter splendent, quomodo rutila et purpurea. Certe a Poetis purpurea vocantur, quae exituii caudoris sunt, ut tux et cygui. Albino vanus in Macenatis obitum.Brachia purpurcâ candidiora nive,Horatius ad Venerem, l. 4. Od. 1. v. 10.---- ---- purpureis ales oloribus, etc.Utrique enim colori, candido scil. et purpureo, hoc commune est, ut admixti luminis multum habeant. Unde verbum Gap desc: Hebrew quod Hebraice rubere, est Arabice candere significat; quibus proin adamo, de camelo et iumento quovis, est maxime candidus, et naka adma, camela summe candida. Sic leprae macula lucida, a Mose vocatur Gap desc: Hebrew Levit. c. 13. v. 19. quasi alab impense rubra, h. e. macula alba maxime candens, seu nivis instac candeus, atque ideo lucens, qui verus leprae color est, uti paret ex Exodi c. 4. v. 6. et 2. Regum c. 5. v. 27. Ob quod ipsum, verba Sponsae Cantic. c. 5. v. 10. Gap desc: Hebrew Bochartus non vult reddere, Sponsus meus candidus est. Sed, Sponsus meus est candidus et lucidus, i. e. summô candore nitens, etc. Vide eum Hieroz. Part. poster. l. 5. c. 6. ubi exponit locum Tlvenorum, c. 4. v. 7. de Nazaraeis, Corpore rubri fuerunt, prae peninim. Atque hôc sensu candere, de margaritis inprimis, occutrit; quae sive Graecam, sive Arabicam, sive Phoeniciam vocis originem attendas, a luce, nitore ac claritate, dicuntur. Et quidem candorem earum alii, apud Audrosthenem, cum atgento conferunt, alii cum piscium oculis. Et in candore ipso, inquit Plin. l. 9. c. 35. magna differentia. Clarior in Rubro mari repertus. Indicus specularium lapidum squamas assimilat. Summa laus coloris est, exaluminatas videri. Inde margarita διανγὴς λίθος, Clementi Alexandr. Paedagog. l. 2. c. 12. et διαφανὴς τῇ φύσει, lapis pellucidus naturâ, Theophrasto dicitur. Isidorus quoque Characenus, ubi margaritam in coucha crescere tradit, quam diu carni adhaeret, sed a carne divulsam a concha non amplius ali, λειοτέραν δ᾿ αύτὴν, inquit, καὶ διαυγεςέραν ποιεῖ, sed leviorem eam pellucidioremque efficit. Et statim, Η῾ μὲν τȏυν ἐμβύθιος πίννα διαυγεςάτην ποιεῖ, Pinna, quae in alto degit, margaritam pellucidissimam gignit, apud Bochartum, ibid. Vide quoque Samas. ad Solin. p. 1133. ubi hunc de margaritis locum Plinii exponit, Mirum ipso tantum eas candere caelô, sole rufescere, candoremque perdere, ut corpus humarum. Quare praecipue eum custodiunt, pelago altius meisae, quam ut penetrent radii. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.